Skip to content
← Back to poem

S.B. _Militaris_, WILBUR. _Carnifex_, JABLONSK. _Profanus_, DESFONT.

James Russell Lowell

[Male hanece speciem _Cyclopem_ Fabricius vocat, ut qui singulo oculo ad

quod sui interest distinguitur. Melius vero Isaacus Outis nullum inter

S. milit. S. que Belzebul (Fabric. 152) discrimen esse defendit]

 

Habitat civitat. Americ. austral.

 

Aureis lineis splendidus; plerumque tamen sordidus, utpote lanienas

valde frequentans, foetore sanguinis allectus. Amat quoque insuper septa

apricari, neque inde, nisi maxima conatione detruditur. _Candidatus_

ergo populariter vocatus. Caput cristam quasi pennarum ostendit. Pro

cibo vaccam publicam callide mulget; abdomen enorme; facultas suctus

haud facile estimanda. Otiosus, fatuus; ferox nihilominus, semperque

dimicare paratus. Tortuose repit.

 

Capite sæpe maxima cum cura dissecto, ne illud rudimentum etiam cerebri

commune omnibus prope insectis detegere poteram.

 

Unam de hoc S. milit. rem singularem notavi; nam S. Guineens. (Fabric.

143) servos facit, et idcirco a multis summa in reverentia habitus,

quasi scintillas rationis pæne humanæ demonstrans.