Skip to content
← Back to poem

LECTORI BENEVOLO S.

James Russell Lowell

Toga scholastica nondum deposita, quum systemata varia entomologica, a

viris ejus scientiæ cultoribus studiosissimis summa diligentia

ædificata, penitus indagassem, non fuit quin luctuose omnibus in iis,

quamvis aliter laude dignissimis, hiatum magni momenti perciperem. Tunc,

nescio quo motu superiore impulsus, aut qua captus dulcedine operis, ad

eum implendum (Curtius alter) me solemniter devovi. Nec ab isto labore,

[Greek: daimonios] imposito, abstinui antequam tractatulum sufficienter

inconcinnum lingua vernacula perfeceram. Inde, juveniliter tumefactus,

et barathro ineptiæ [Greek: ton bibliopolon] (necnon 'Publici

Legentis') nusquam explorato, me composuisse quod quasi placentas

præfervidas (ut sic dicam) homines ingurgitarent credidi. Sed, quum

huic et alio bibliopolæ MSS. mea submisissem et nihil solidius

responsione valde negativa in Musæum meum retulissem, horror ingens

atque misericordia, ob crassitudinem Lambertianam in cerebris

homunculorum istius muneris coelesti quadam ira infixam, me invasere.

Extemplo mei solius impensis librum edere decrevi, nihil omnino dubitans

quin 'Mundus Scientificus' (ut aiunt) crumenam meam ampliter repleret.

Nullam, attamen, ex agro illo meo parvulo segetem demessui præter

gaudium vacuum bene de Republica merendi. Iste panis meus pretiosus

super aquas literarias fæculentas præfidenter jactus, quasi Harpyiaram

quarundam (scilicet bibliopolarum istorum facinorosorum supradictorum)

tactu rancidus, intra perpaucos dies mihi domum rediit. Et, quum ipse

tali victu ali non tolerarem, primum in mentem venit pistori (typographo

nempe) nihilominus solvendum esse. Animum non idcirco demisi, imo æque

ac pueri naviculas suas penes se lino retinent (eo ut e recto cursu

delapsas ad ripam retrahant), sic ego Argâ meam chartaceam fluctibus

laborantem a quæsitu velleris aurei, ipse potius tonsus pelleque

exutus, mente solida revocavi. Metaphoram ut mutem, _boomarangam_ meam a

scopo aberrantem, retraxi, dum majore vi, occasione ministrante,

adversus Fortunam intorquerem. Ast mihi, talia volventi, et, sicut

Saturnus ille [Greek: paidoboros], liberos intellectûs mei depascere

fidenti, casus miserandus, nec antea inauditus, supervenit. Nam, ut

ferunt Scythas pietatis causa et parsimoniæ, parentes suos mortuos

devorâsse, sic filius hic meus primogenitus, Scythis ipsis minus

mansuetus, patrem vivum totum et calcitrantem exsorbere enixus est. Nec

tamen hac de causa sobolem meam esurientem exheredavi. Sed famem istam

pro valido testimonio virilitatis roborisque potius habui, cibumque ad

eam satiandam, salva paterna mea carne, petii. Et quia bilem illam

scaturientem ad æs etiam concoquendum idoneam esse estimabam, unde æs

alienum, ut minoris pretii, haberem, circumspexi. Rebus ita se

habentibus, ab avunculo meo Johanne Doolittie, Armigero, impetravi ut

pecunias necessarias suppeditaret, ne opus esset mihi universitatem

relinquendi antequam ad gradum primum in artibus pervenissem. Tune ego,

salvum facere patronum meum munificum maxime cupiens, omnes libros

primæ editionis operis mei non venditos una cum privilegio in omne

ævum ejusdem imprimendi et edendi avunculo meo dicto pigneravi. Ex illo

die, atro lapide notando, curæ vociferantes familiæ singulis annis

crescentis eo usque insultabant ut nunquam tam carum pignus e vinculis

istis aheneis solvere possem.

 

Avunculo vero nuper mortuo, quum inter alios consanguineos testamenti

ejus lectionem audiendi causa advenissem, erectis auribus verba talia

sequentia accepi: 'Quoniam persuasum habeo meum dilectum nepotem

Homerum, longa et intima rerum angustarum domi experientia, aptissimum

esse qui divitias tueatur, beneficenterque ac prudenter iis divinis

creditis utatur,--ergo, motus hisce cogitationibus, exque amore meo in

illum magno, do, legoque nepoti caro meo supranominato omnes

singularesque istas possessiones nec ponderabiles nec computabiles meas

quæ sequuntur, scilicet: quingentos libros quos mihi pigneravit dictus

Homerus, anno lucis 1792, cum privilegio edendi et repetendi opus istud

"scientificum" (quod dicunt) suum, si sic elegerit. Tamen D.O.M, precor

oculos Homeri nepotis mei ita aperiat eumque moveat, ut libros istos in

bibliotheca unius e plurimis castellis suis Hispaniensibus tuto

abscondat.'

 

His verbis vix credibilibus, auditis, cor meum in pectore exsultavit.

Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat,

quippe quum studium Historiæ Naturalis in Republica nostra inter

factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius

quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant,

nisi quod peritos linguarum omnino mortuarum (et damnandarum, ut dicebat

iste [Greek: panourgos] Guilielmus Cobbett) nos faciant.

 

Et mihi adhue superstes est tota illa editio prima, quam quasi

crepitaculum per quod dentes caninos dentibam retineo.

 

* * * * *