Skip to content
← Back to poem

58:—

Percy Bysshe Shelley

The mob of peasants, nobles, priests, and kings.

 

Suave mari magno turbantibus aequora ventis

E terra magnum alterius spectare laborem;

Non quia vexari quemquam est iucunda voluptas,

Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.

Suave etiam belli certamina magna tueri

Per campos instructa, tua sine parte pericli;

Sed nil dulcius est bene quam munita tenere

Edita doctrina sapientum templa serena,

Despicere undo queas alios, passimque videre

Errare atque viam palantis quaerere vitae;

Certare ingenio; contendere nobilitate;

Noctes atque dies niti praestante labore

Ad summas emergere opes, rerumque potiri.

O miseras hominum mentes! O pectora caeca!

 

Lucret. lib. 2.